OROSPEDA Strabeni

OROSPEDA Strabeni
OROSPEDA Strabeni
Ortospeda, Ptolemaeo, mons Hispaniae Tarraconens. post Pyrenaeum maximus, longe, lateque diffusus, varia habens nomina, a locis quae attingit. In Celtiberis enim Sierra de Molina dicitur, teste Florianô, in Arevacis et Carpetanis Palomera d'Avila. Pverto di Somma siera, del Pico, et della Tablada, in regno Castellae veter. In regno autem Legionensi apud Callaicos, Sierra di Ponfria vocatur. Baudrando Mons est valde extensus, per Carpetanos et Bastitanos, a Tago fluv. nempe ad oram maris Mediterranei per Castellam novam regnum Murciae et partem Orientalem regni Granatae. Eius partes dicuntur Sierra de Segura, Sierra d'Alcaraz, montes de los Alpuiaras, in regno Granatae; et alibi aliter. Sed non extenditur versus regnum Legionense neque per Castellam veterem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”